Vulgate clémentine (latin)
Esdras 9:1-3
1Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes : Non est separatus populus Israël, sacerdotes et Levitæ, a populis terrarum et abominationibus eorum : Chananæi videlicet, et Hethæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Ægyptiorum, et Amorrhæorum :
2tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum : manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
3Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbæ, et sedi mœrens.
Commentaires sur Esdras 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires