Vulgate clémentine (latin)
Esdras 2:64-70
64Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta :
65exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta septem : et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti.
66Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque,
67cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti.
68Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo.
69Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum.
70Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitæ, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinæi, in urbibus suis, universusque Israël in civitatibus suis.
Commentaires sur Esdras 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires