Vulgate clémentine (latin)
Esdras 2:61-69
61Et de filiis sacerdotum : filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum :
62hi quæsierunt scripturam genealogiæ suæ, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio.
63Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus.
64Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta :
65exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta septem : et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti.
66Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque,
67cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti.
68Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo.
69Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum.
Commentaires sur Esdras 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires