Ézéchiel 46
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ézéchiel 46:4-8

4Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,

5et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

6In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.

7Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

8Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat.

Lire Ézéchiel 46 en entier

Commentaires sur Ézéchiel 46

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project