Ézéchiel 36
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ézéchiel 36:8-11

8Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël : prope enim est ut veniat.

9Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos : et arabimini, et accipietis sementem.

10Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël : et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.

11Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent : et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio : et scietis quia ego Dominus.

Lire Ézéchiel 36 en entier

Commentaires sur Ézéchiel 36

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project