Vulgate clémentine (latin)
Ézéchiel 34:20-26
20Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :
21pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
22salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.
23Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.
24Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.
25Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.
26Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam imbrem in tempore suo : pluviæ benedictionis erunt.
Commentaires sur Ézéchiel 34
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires