Vulgate clémentine (latin)
Ézéchiel 32:13-18
13Et perdam omnia jumenta ejus, quæ erant super aquas plurimas : et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas.
14Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus,
15cum dedero terram Ægypti desolatam : deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus : et scient quia ego Dominus.
16Planctus est, et plangent eum : filiæ gentium plangent eum : super Ægyptum et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus.
17Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
18Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Ægypti : et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam, cum his qui descendunt in lacum.
Commentaires sur Ézéchiel 32
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires