Ézéchiel 32
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ézéchiel 32:10-17

10Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare cœperit gladius meus super facies eorum : et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinæ tuæ.

11Quia hæc dicit Dominus Deus : Gladius regis Babylonis veniet tibi.

12In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam : inexpugnabiles omnes gentes hæ, et vastabunt superbiam Ægypti, et dissipabitur multitudo ejus.

13Et perdam omnia jumenta ejus, quæ erant super aquas plurimas : et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas.

14Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus,

15cum dedero terram Ægypti desolatam : deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus : et scient quia ego Dominus.

16Planctus est, et plangent eum : filiæ gentium plangent eum : super Ægyptum et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus.

17Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :

Lire Ézéchiel 32 en entier

Commentaires sur Ézéchiel 32

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project