Ézéchiel 24
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ézéchiel 24:20-24

20Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :

21Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri et filiæ vestræ quas reliquistis, gladio cadent.

22Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :

23coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.

24Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.

Lire Ézéchiel 24 en entier

Commentaires sur Ézéchiel 24

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project