Vulgate clémentine (latin)
Exode 6:16-25
16Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.
17Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.
18Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.
19Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.
20Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.
21Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.
22Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.
23Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
24Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum.
25At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
Commentaires sur Exode 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires