Exode 36
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 36:32-37

32et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.

33Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.

34Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.

35Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :

36et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.

37Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :

Lire Exode 36 en entier

Commentaires sur Exode 36

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project