Vulgate clémentine (latin)
Exode 34:32-35
32venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.
33Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
34Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.
35Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.
Commentaires sur Exode 34
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires