Vulgate clémentine (latin)
Exode 33:17-20
17Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
18Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.
19Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
20Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.
Commentaires sur Exode 33
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires