Vulgate clémentine (latin)
Exode 30:13-24
13Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino.
14Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.
15Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
16Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.
17Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
18Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
19lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,
20quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,
21ne forte moriantur ; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.
22Locutusque est Dominus ad Moysen,
23dicens : Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,
24casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin :
Commentaires sur Exode 30
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires