Vulgate clémentine (latin)
Exode 3:2-5
2Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.
3Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
4Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum.
5At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est.
Commentaires sur Exode 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires