Vulgate clémentine (latin)
Exode 21:12-27
12Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
13Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.
14Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
15Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
16Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.
17Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
18Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :
19si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.
20Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
21Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.
22Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
23Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
24oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
25adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
26Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
27Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.
Commentaires sur Exode 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires