Vulgate clémentine (latin)
Exode 21:12-21
12Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
13Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.
14Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
15Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
16Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.
17Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
18Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :
19si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.
20Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
21Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.
Commentaires sur Exode 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires