Exode 19
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 19:17-24

17Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.

18Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.

19Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.

20Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,

21dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.

22Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.

23Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.

24Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.

Lire Exode 19 en entier

Commentaires sur Exode 19

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project