Vulgate clémentine (latin)
Exode 16:9-12
9Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universæ congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum.
10Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.
11Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
12Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
Commentaires sur Exode 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires