Vulgate clémentine (latin)
Exode 11:4-7
4Et ait : Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar in Ægyptum :
5et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.
6Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
7Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël.
Commentaires sur Exode 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires