Exode 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 1:16-22

16præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.

17Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.

18Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?

19Quæ responderunt : Non sunt Hebrææ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

20Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.

21Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.

22Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.

Lire Exode 1 en entier

Commentaires sur Exode 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project