Vulgate clémentine (latin)
Esther 9:5-14
5Itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere :
6in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitæ hostis Judæorum : quorum ista sunt nomina :
7Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,
8et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,
9et Phermesta, et Arisai, et Aridai, et Jezatha.
10Quos cum occidissent, prædas de substantiis eorum tangere noluerunt.
11Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.
12Qui dixit reginæ : In urbe Susan interfecerunt Judæi quingentos viros, et alios decem filios Aman : quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis ? quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam ?
13Cui illa respondit : Si regi placet, detur potestas Judæis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
14Præcepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
Commentaires sur Esther 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires