Vulgate clémentine (latin)
Esther 8:15-17
15Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aëriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exsultavit atque lætata est.
16Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.
17Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exsultatio, epulæ atque convivia, et festus dies : in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat.
Commentaires sur Esther 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires