Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 6:20-24
20Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis ?
21dices ei : Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti :
22fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
23et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.
24Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie.
Commentaires sur Deutéronome 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires