Deutéronome 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Deutéronome 6:10-19

10Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,

11domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,

12et comederis, et saturatus fueris :

13cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.

14Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt :

15quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.

16Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.

17Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi :

18et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,

19ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.

Lire Deutéronome 6 en entier

Commentaires sur Deutéronome 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project