Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 12:15-22
15Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis : sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile : sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes :
16absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes.
17Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum :
18sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis : et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam.
19Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra.
20Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua :
21locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quæ habueris, sicut præcepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.
22Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis : et mundus et immundus in commune vescentur.
Commentaires sur Deutéronome 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires