Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 11:8-15
8ut custodiatis universa mandata illius, quæ ego hodie præcipio vobis, et possitis introire, et possidere terram, ad quam ingredimini,
9multoque in ea vivatis tempore : quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem.
10Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Ægypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ :
11sed montuosa est et campestris, de cælo expectans pluvias,
12quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus.
13Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra :
14dabit pluviam terræ vestræ temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum,
15fœnumque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini.
Commentaires sur Deutéronome 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires