Deutéronome 11
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Deutéronome 11:26-32

26En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem :

27benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quæ ego hodie præcipio vobis :

28maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.

29Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal :

30qui sunt trans Jordanem, post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananæi, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul.

31Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam.

32Videte ergo ut impleatis cæremonias atque judicia, quæ ego hodie ponam in conspectu vestro.

Lire Deutéronome 11 en entier

Commentaires sur Deutéronome 11

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project