Daniel 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Daniel 5:22-29

22Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia :

23sed adversum Dominatorem cæli elevatus es : et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis : deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti : porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.

24Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc quod exaratum est.

25Hæc est autem scriptura, quæ digesta est : Mane, Thecel, Phares.

26Et hæc est interpretatio sermonis. Mane : numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.

27Thecel : appensus es in statera, et inventus es minus habens.

28Phares : divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.

29Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus : et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.

Lire Daniel 5 en entier

Commentaires sur Daniel 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project