Vulgate clémentine (latin)
Daniel 5:18-28
18O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
19Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum : quos volebat, interficiebat : et quos volebat, percutiebat : et quos volebat, exaltabat : et quos volebat, humiliabat.
20Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est :
21et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus : fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
22Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia :
23sed adversum Dominatorem cæli elevatus es : et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis : deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti : porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
24Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc quod exaratum est.
25Hæc est autem scriptura, quæ digesta est : Mane, Thecel, Phares.
26Et hæc est interpretatio sermonis. Mane : numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
27Thecel : appensus es in statera, et inventus es minus habens.
28Phares : divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
Commentaires sur Daniel 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires