Vulgate clémentine (latin)
Daniel 3:24-30
24Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.
25Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait :
26Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula :
27quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera.
28Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem : quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.
29Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus :
30et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.
Commentaires sur Daniel 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires