Colossiens 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Colossiens 3:12-17

12Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :

13supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

14Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :

15et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.

16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.

17Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

Lire Colossiens 3 en entier

Commentaires sur Colossiens 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project