Vulgate clémentine (latin)
Amos 9:9-14
9Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israël, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram.
10In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt : Non appropinquabit, et non veniet super nos malum.
11In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit : et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo : et reædificabo illud sicut in diebus antiquis,
12ut possideant reliquias Idumææ, et omnes nationes : eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens hæc.
13Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvæ mittentem semen : et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt.
14Et convertam captivitatem populi mei Israël ; et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt ; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum.
Commentaires sur Amos 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires