Actes 27
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 27:21-32

21Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit : Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam.

22Et nunc suadeo vobis bono animo esse : amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis.

23Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio,

24dicens : Ne timeas, Paule : Cæsari te oportet assistere : et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.

25Propter quod bono animo estote, viri : credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.

26In insulam autem quamdam oportet nos devenire.

27Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.

28Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti : et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.

29Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.

30Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,

31dixit Paulus centurioni et militibus : Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.

32Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere.

Lire Actes 27 en entier

Commentaires sur Actes 27

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project