Vulgate clémentine (latin)
Actes 20:7-12
7Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
8Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.
9Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
10Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
11Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
12Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
Commentaires sur Actes 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires