Actes 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 2:43-47

43Fiebat autem omni animæ timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.

44Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.

45Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.

46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,

47collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

Lire Actes 2 en entier

Commentaires sur Actes 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project