Vulgate clémentine (latin)
Actes 2:38-42
38Petrus vero ad illos : Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.
39Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
40Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava.
41Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
42Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
Commentaires sur Actes 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires