Vulgate clémentine (latin)
Actes 18:24-28
24Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
25Hic erat edoctus viam Domini : et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.
26Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
27Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant.
28Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.
Commentaires sur Actes 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires