Actes 14
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 14:6-11

6intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.

7Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat.

8Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,

9dixit magna voce : Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.

10Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.

11Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium : quoniam ipse erat dux verbi.

Lire Actes 14 en entier

Commentaires sur Actes 14

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project