Actes 13
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 13:27-37

27Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,

28et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.

29Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.

30Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his

31qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.

32Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est :

33quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te.

34Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia.

35Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.

36David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.

37Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.

Lire Actes 13 en entier

Commentaires sur Actes 13

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project