2 Timothée 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Timothée 3:8-15

8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;

9sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

10Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,

11persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.

12Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

13Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.

14Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :

15et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.

Lire 2 Timothée 3 en entier

Commentaires sur 2 Timothée 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project