Vulgate clémentine (latin)
2 Timothée 3:6-9
6ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :
7semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;
9sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
Commentaires sur 2 Timothée 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires