Vulgate clémentine (latin)
2 Thessaloniciens 3:12-18
12Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
13Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
14Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :
15et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
16Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
17Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.
18Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Commentaires sur 2 Thessaloniciens 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires