Vulgate clémentine (latin)
2 Thessaloniciens 3:10-15
10Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
11Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
12Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
13Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
14Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :
15et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
Commentaires sur 2 Thessaloniciens 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires