Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 7:9-11
9et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua : fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.
10Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius : nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius,
11ex die qua constitui judices super populum meum Israël : et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis : prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.
Commentaires sur 2 Samuel 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires