2 Samuel 7
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Samuel 7:25-29

25Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum : et fac sicut locutus es,

26ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur : Dominus exercituum, Deus super Israël. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino,

27quia tu, Domine exercituum Deus Israël, revelasti aurem servi tui, dicens : Domum ædificabo tibi : propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac.

28Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera : locutus es enim ad servum tuum bona hæc.

29Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te : quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.

Lire 2 Samuel 7 en entier

Commentaires sur 2 Samuel 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project