Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 24:4-9
4Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus : egressusque est Joab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israël.
5Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroër ad dexteram urbis, quæ est in valle Gad :
6et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem,
7transierunt prope mœnia Tyri, et omnem terram Hevæi et Chananæi, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee :
8et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem.
9Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israël octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium, et de Juda quingenta millia pugnatorum.
Commentaires sur 2 Samuel 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires