Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 12:23-25
23Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem ? numquid potero revocare eum amplius ? ego vadam magis ad eum : ille vero non revertetur ad me.
24Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea : quæ genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon : et Dominus dilexit eum.
25Misitque in manu Nathan prophetæ, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus.
Commentaires sur 2 Samuel 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires