Vulgate clémentine (latin)
2 Pierre 3:7-9
7Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.
8Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
9Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant : sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
Commentaires sur 2 Pierre 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires