Vulgate clémentine (latin)
2 Pierre 2:1-3
1Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis : et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.
2Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur :
3et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur : quibus judicium jam olim non cessat : et perditio eorum non dormitat.
Commentaires sur 2 Pierre 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires